1 | Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum negligenda distinctio? |
2 | Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem, sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res intelligitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc dici possunt quae improbanda non sint. |