monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 13.

1 Unde si velimus secundum latinae linguae proprietates ista discernere more loquendi, nostram vel qualemcumque sententiam fortasse tenebimus; sed mirum si sententiam graeci sermonis vel consuetudinis obtinebimus.
2 Precationem, et deprecationem, multi nostri hoc idem putant, et hoc quotidiano usu iam omnino praevaluit.
3 Qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis.
4 Precari enim dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, quod vulgo iam dicitur, maledicere: deprecari autem, mala precando depellere.
5 Sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur; et sive precationes sive deprecationes invenerimus, quas Graeci δεήσεις vocant, non putemus emendandum esse.
6 Orationes vero, quas graecus habet προσευχάς, distinguere a precibus vel precationibus omnino difficile est.
7 Quod vero quidam codices non habent, orationes, sed, adorationes, quia non dictum est in graeco εὐχάς, sed προσευχάς: non arbitror scienter interpretatum; προσευχάς enim orationes dici a Graecis notissimum est.
8 Et utique aliud est orare, aliud adorare.
9 Denique non isto verbo, sed alio legitur in graeco, Dominum Deum tuum adorabis (Matth. IV, 10); et, Adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. V, 8); et si qua similia.
Augustinus HOME