monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 149, 2, 12.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 11.

1 De prophetis quod ait Apostolus, Quosdam quidem dedit Deus in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas (Eph. IV, 11), hoc intelligo quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto loco, ex quibus Agabus erat (Act. XI, 27, 28), non illos qui venturum in carne Dominum prophetaverunt.
2 Evangelistas vero invenimus, quos apostolos fuisse non legimus; sicut fuerunt Lucas et Marcus.
3 Pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios doctores intelligamus; sed ideo cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam.
4 Ideo enim non ait, Quosdam autem pastores, quosdam vero doctores; cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo, Quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas: sed hoc tanquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores.
Augustinus HOME