Augustinus, Epistolae, 149, 1, 10.
1 | In sexagesimo autem septimo psalmo, quod quaeris quid sit, Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; non mihi videtur aliud dictum quam, Deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium superbientium, nimium se extollentium in delictis suis. |
2 | Per hyperbolen quippe significavit superbiam tantum se extollentem, et tanta elatione incedentem, quasi capilli verticem perambulando calcaret. |
3 | Item in eodem psalmo quod scriptum est, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso; non semper in malo accipiendi sunt canes. |
4 | Alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes muti nescientes latrare, et amantes dormitare (Isai. LVI, 10): profecto enim laudabiles canes essent, si et latrare scirent, et vigilare amarent. |
5 | Et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non eligerentur ad victoriam faciendam, qui tanquam canes lamberent aquam (Iudic. VII, 7), nisi aliquid magnum significarent. |
6 | Vigilant enim et latrant boni canes, et pro domo et pro domino, et pro grege et pro pastore. |
7 | Denique et hic in Ecclesiae laudibus, cum prophetia exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. |
8 | Tuorum autem canum, dixit, ex inimicis, id est, ut qui erant inimici tui fierent canes tui, et latrarent pro te, qui saeviebant in te. |
9 | Addidit autem, ab ipso, ut non a seipsis hoc factum intelligerent, sed ab ipso, id est misericordia eius et gratia. |