Augustinus, Epistolae, 149, 1, 9.
1 | Quod vero in psalmo quinquagesimo octavo de Iudaeis intelligitur, dicente, Ne occideris eos, nequando obtiviscantur Legis tuae, convenienter mihi videtur intelligi ita esse praenuntiatum: eamdem gentem etiam debellatam atque subversam, in populi victoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in veteri Lege mansuram, ut apud eam esset testimonium Scripturarum toto orbe terrarum, unde Ecclesia fuerat evocanda. |
2 | Nullo enim evidentiore documento ostenditur gentibus, quod saluberrime advertitur, non inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. |
3 | Nam ipsa prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de inimicorum codicibus probaretur? |
4 | Ideo. |
5 | Ne occideris eos; ne ipsius gentis nomen exstinxeris, nequando obliviscantur Legis tuae: quod utique fieret, si ritus et sacra Gentilium colere compulsi penitus, qualecumque nomen religionis suae minime retinerent. |
6 | Quod in eorum figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit in eo Dominus signum, ne quis occideret eum (Gen. IV, 15). |
7 | Denique cum dixisset, Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae; velut quaereretur quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus testimonii veritatis non occidantur, id est, non consumantur, neque obliviscantur Legis Dei; continuo subiunxit: Disperge illos in virtute tua. |
8 | Si enim in uno loco essent terrarum, non adiuvarent testimonio praedicationem Evangelii, quae fructificat toto orbe terrarum. |
9 | Ideo disperge illos in virtute tua, ut eius ipsius cuius fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes per ipsam Legem, quam non obliviscuntur, in qua est ille prophetatus, quem non sequuntur. |
10 | Neque enim eis aliquid prodest, quod eam non obliviscuntur: aliud est enim legem Dei habere in memoria, aliud in intellectu et effectu. |