Augustinus, Epistolae, 149, 1, 8.
1 | Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. |
2 | Ideo deinceps dicit, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. |
3 | id est illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi. |
4 | Nec memor ero nominum eorum per labia mea. |
5 | Nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei non possidebunt. |
6 | Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia, postea acceleraverunt. |
7 | Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed iustificati sunt in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11): ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. |
8 | Sane codices emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas, sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex persona Filii dicitur. |
9 | Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt, quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 31, et XIII, 35). |
10 | Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere voluntates suas. |