Augustinus, Epistolae, 149, 1, 7.
1 | Ex hac admiratione exclamat Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! |
2 | supra quippe dixerat, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 33, 32). |
3 | Nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt. |
4 | Infirmitates posuit pro peccatis, sicut ad Romanos Apostolus dicit, Si enim Christus, cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est: hos dixit infirmos quos impios. |
5 | Deinde paulo post eamdem sententiam repetens, Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quos infirmos supra, eos hic peccatores appellavit. |
6 | Item in consequentibus hoc idem aliis verbis versans, Si enim cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius (Id. V, 6, 8, 10). |
7 | Ac per hoc in eo quod dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, intelliguntur multiplicata peccata eorum. |
8 | Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: sed quoniam ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Ibidem, 20), ideo postea acceleraverunt. |
9 | Non enim venit ille vocare iustos, sed peccatores: quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 13, 12); quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina, et cui dimittuntur peccata multa, diligeret multum. |