monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 149, 1, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 6.

1 In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est, Mirificavit, vel, Mirificet omnes voluntates suas inter illos, nihil prohibet intelligi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in illis.
2 Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa lingua, in illis.
3 nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur sententiae convenire.
4 Accipiamus ergo, Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique codices habent: et intelligamus, voluntates eius, munera gratiae, quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur.
5 Unde est, Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13); et, In voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24); et, Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Iacobi I, 18); et, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10); et, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); et alia innumerabilia.
6 Proinde, Mirificavit omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra sunt eius?
7 Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono, et ubi non additum est, eius; quanto magis ubi dicitur, terra eius!
8 Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit.
Augustinus HOME