Augustinus, Epistolae, 149, 1, 5.
1 | Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est, Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam eiusdem psalmi expositionem, quam iam olim dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi. |
2 | Inspexi etiam codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis, an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est, et latino more dixit, Saturati sunt filiis. |
3 | Quod vero sequitur, Et reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos manifestos carnis filios. |
4 | Unde etiam secundum istam, non de porcina, sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt, Sanguis huius super nos et super filios nostros (Id. XXVII, 25): ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis. |