monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 149, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 4.

1 Quod vero sequitur, Saturati sunt porcina; iam quid mihi ex hoc videretur aperui.
2 Sed quod alii codices habent, et verius habere perhibentur, quia diligentiora exemplaria, per accentus notam eiusdem verbi graeci ambiguitatem graeco scribendi more dissolvunt, obscurius est quidem, sed electiori sententiae videtur aptius convenire.
3 Quia enim dixerat, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, quibus verbis occulta Dei iudicia significata sunt; occulte quippe sunt miseri, etiam qui gaudent in malis, quos tradidit Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): velut quaereretur unde possint cognosci qui in abscendito ira Dei adimpleti sunt, et responderetur quod in Evangelio dictum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16), continuo subiunctam est, Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod evidentius dicitur, operibus suis.
4 Unde alibi legitur, Ecce parturivit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15): et alibi, Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum (Iacobi I, 15).
5 Mali ergo filii, mala opera, quibus cognoscuntur, et qui de absconditis Dei iudiciis internis cogitationum suarum tanquam in ventrem adimpleti sunt.
6 Bona opera, boni filii sunt.
7 Unde ad sponsam Ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavucro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis (Cant. IV, 2).
8 In quo gemino fetu geminum opus dilectionis agnoscitur, Domini Dei scilicet, et proximi: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40).
Augustinus HOME