Augustinus, Epistolae, 149, 1, 2.
1 | Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesiisti, et quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt. |
2 | Sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae Venerationi tuae. |
3 | In quibus quidem, quatenus ad interrogata responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisiissem, ubi hoc possem recognoscere, inveni. |
4 | Ad nonnulla tamen me respondisse certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem, festinatio perlatoris urgebat. |
5 | Simul etiam miseram, sicut iusseras, et illius epistolae exemplum, quam tuae Charitati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio. |
6 | Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam in manus tuas pervenisse conieci, eo quod iterum interrogasti quaedam quae iam me in ea respondisse lego et agnosco. |
7 | Sed istam per quem direxerim nescio. |
8 | Scripta quippe Charitatis tuae quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli. |