monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 149, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 1.

1 Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri Quinti, et qui cum eo navigaverunt, cito nos Dominus exhilaravit, nuntiantibus litteris Sanctitatis tuae, gratias agens ei qui recreat afflictos, et humiles consolatur, sinceritati cordis tui, occasione filii et condiaconi nostri Ruffini quae proxima occurrit, nunc rescripta persolvo: de littore namque Hipponensi profectus est.
2 Et approbo misericordiae consilium quod tibi Dominus inspiravit, mihique insinuare dignatus es.
3 Ipse et hoc adiuvet, ipse prosperet, qui iam curam nostram ex magna parte lenivit, quia pervectus et commendatus est charissimus homo, non solum bonis operibus, sed etiam sanctis orationibus tuis.
Augustinus HOME