Augustinus, Epistolae, 148, 5, 18.
1 | Melius ergo illud affirmamus unde minime dubitamus, quod homo interior videbit Deum, qui modo solus potest videre charitatem, quae cum laudaretur dictum est, Deus charitas est (I Ioan. IV, 8): solus potest videre pacem et sanctificationem, sine qua nemo potest videre Deum (Hebr. XII, 14). |
2 | Neque enim charitatem, pacem, sanctificationem, et si qua sunt similia, videt modo ullus oculus carnis; quae tamen omnia iam videt, quantum potest, mentis oculus, tanto purius quanto purior: ut sine dubitatione Deum nos visuros esse credamus, sive inveniamus, sive non inveniamus quod de qualitate futuri corporis quaerimus; cum tamen corpus resurrecturum et immortale atque incorruptibile futurum non ambigamus, quoniam hinc sanctarum Scripturarum sententias apertissimas firmissimasque retinemus. |
3 | Si autem iste frater quod de spirituali corpore adhuc requiro, iam sibi firmat esse certissimum, nisi placidus audiero docentem, ita ut ille quoque placidus me audiat inquirentem, habebit unde iure succenseat. |
4 | Nunc tamen per Christum obsecro ut de illa asperitate litterarum mearum, qua eum non immerito offensum esse didici, veniam mihi ab illo impetres, et me rescriptis Domino adiuvante Iaetifices. |