monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 148, 5, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 148, 5, 17.

1 Ac per hoc si non displicet huic fratri mea qualiscumque cautela, interim propter quod scriptum est, Quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2), quantum possumus, cor mundum ad illam visionem ipso adiuvante praeparemus.
2 De corpore autem spirituali pacatius et diligentius inquiramus, ne forte aliquid certum ac liquidum, si nobis hoc utile esse novit, secundum Scripturas suas Deus dignetur demonstrare.
3 Si enim hoc invenerit inquisitio diligentior, tantam corporis futuram mutationem, ut possit videre invisibilia; non, ut opinor, talis potentia corporis menti auferet visionem, ut exterior homo videre Deum tunc possit, non possit interior: quasi tantum foris sit Deus ad hominem, et intus non sit in homine, cum apertissime scriptum sit, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); aut ita sit intus ille qui sine ullis locorum spatiis ubique totus est, ut foris tantum videri ab exteriori homine possit, intus autem ab interiori non possit.
4 Quae si absurdissime sentiuntur: magis enim sancti pleni erunt Deo; non inanes intrinsecus ab illo circumdabuntur extrinsecus; nec eaesi intrinsecus eum quo pleni erunt, non videbunt, et tantum forinsecus oculati eum quo circumdabuntur, videbunt: restat ut interim de visione Dei secundum interiorem hominem certissimi simus.
5 Si autem etiam corpus mira commutatione hoc valuerit, aliud accedet, non illud abscedet.
Augustinus HOME