monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 148, 5, 17.

Augustinus, Epistolae, 148, 5, 16.

1 De spirituali autem corpore, quod in resurrectione habebimus, quantam capiat in melius commutationem: utrum in simplicitatem spiritus cedat, ut totus homo iam spiritus sit; an quod magis puto, sed nondum plena fiducia confirmo, ita futurum sit spirituale corpus, ut propter ineffabilem quamdam facilitatem spirituale dicatur, servet tamen substantiam corporalem, quae per seipsam vivere ac sentire non possit, sed per illum qui ea utitur spiritum; neque enim et nunc, quia corpus dicitur animale, eadem est animae natura quae corporis: et utrum si corporis, quamvis iam immortalis atque incorruptibilis, natura servabitur, adiuvet tunc aliquid spiritum ad videndum ipsa visibilia, id est corporalia, sicut nunc tale aliquid nisi per corpus videre non possumus; an vero etiam tunc sine organo corporis valeat spiritus noster nosse corporalia (neque enim et Deus talia per sensus corporis novit); et multa alia quae in hac quaestione movere possunt, fateor me nondum alicubi legisse, quod mihi sufficere existimarem sive ad discendum sive ad docendum.
Augustinus HOME