Augustinus, Epistolae, 148, 2, 10.
1 | Beatissimus quoque Athanasius, Alexandrinus episcopus, cum ageret adversus Arianos, qui tantummodo Deum Patrem invisibilem dicunt, Filium vero et Spiritum sanctum visibiles putant, aequalem Trinitatis invisibilitatem Scripturarum sanctarum testimoniis, et diligentia suae disputationis asseruit, instantissime suadens Deum non esse visum nisi assumptione creaturae: secundum Deitatis autem suae proprietatem omnino Deum esse invisibilem, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nisi quantum mente ac spiritu nosci potest. |
2 | Gregorius etiam, sanctus episcopus Orientalis, apertissime dicit Deum natura invisibilem, quando patribus visus est, sicut Moysi, cum quo facie ad faciem loquebatur, alicuius conspicabilis materiae dispositione assumpta, salva sua invisibilitate videri potuisse. |
3 | Hoc est quod etiam noster dicit Ambrosius, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit (In Luc. c. I, 11): ut et illud verum sit, quod Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18), quae vox ipsius Domini Christi est; et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), quae vox Apostoli, imo eius per Apostolum Christi est; et illa non repudientur testimonia Scripturarum quibus Deus visus esse narratur, quia et invisibilis est per propriam Deitatis naturam, et cum vult videri potest per assumptam, sicut ei placuerit, creaturam. |