monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 148, 2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 148, 2, 9.

1 Unde alio loco evidentius dicit, Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem et Spiritus sancti, quae una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere, sed oculos mentis: de quibus ipse Salvator ait, « Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt » (Lib. 3 in Isai. 1).
2 Quid hac manifestatione lucidius?
3 Si enim tantummodo dixisset, Nec Patris, nec Filii, nec Spiritus sancti divinitatem posse oculos carnis aspicere, nec deinceps addidisset, sed oculos mentis; forte diceretur carnem iam non esse appellandum, cum corpus fuerit spirituale: addendo ergo, et dicendo, sed oculos mentis, ab omni genere corporis alienavit huiusmodi visionem.
4 Ne quis autem putaret eum tantum de praesenti tempore locutum, subiecit etiam Domini testimonium, volens ostendere quos dixerat oculos mentis; quo testimonio non praesentis sed futurae visionis promissio declaratur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
Augustinus HOME