monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 148, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 148, 2, 8.

1 In his verbis hominis Dei, multa consideranda sunt.
2 Primum, quia secundum apertissimam Domini sententiam etiam ipse sentit tunc nos visuros faciem Dei, cum in Angelos profecerimus, id est, aequales Angelis facti fuerimus; quod erit utique in resurrectione mortuorum.
3 Deinde apostolico testimonio satis aperuit non exterioris sed interioris hominis faciem intelligendam, cum videbimus facie ad faciem: de facie quippe cordis loquebatur Apostolus, cum diceret quod hinc commemoravit, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur.
4 Quod si quisquam dubitat, recenseat eumdem locum, et attendat unde Apostolus loquebatur; de velamine scilicet quod manet in lectione Veteris Testamenti, donec quisque transeat ad Christum, ut auferatur velamen.
5 Ibi quippe dicit, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes; quae facies in Iudaeis non erat revelata: de quibus dicit, Velamen super cor eorum positum est, ut ostendat cordis faciem nobis esse revelatam, velamine ablato.
6 Postremo, ne quisquam ista minus intuens, minusque discernens, visibilem Deum vel Angelis vel hominibus, cum aequales Angelis facti fuerimus, sive nunc esse, sive futurum esse crederet, evidentissime quid sentiret expressit, dicens quod faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur.
7 Unde sufficienter significavit, quando visus est ab hominibus per oculos corporis, tanquam ipse corporeus, non eum secundum naturae suae proprietatem fuisse visum, in qua tunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.
8 Quibus invisibilis, nisi aspectibus corporalibus etiam coelestibus, sicut supra de Angelis et Potestatibus et Dominationibus dixit?
9 quanto magis terrestribus!
Augustinus HOME