Augustinus, Epistolae, 148, 2, 7.
1 | Sanctus autem Hieronymus ait: Videre Deum sicuti est in natura sua, oculus hominis non potest: non solum homo, nec Angeli, nec Throni, nec Potestates, nec Dominationes, nec omne nomen quod nominatur; neque enim creatura potest aspicere Creatorem suum. |
2 | His verbis vir doctissimus satis ostendit quid etiam de futuro saeculo senserit, quod ad hanc rem attinet. |
3 | Quantumlibet enim oculi corporis nostri mutentur in melius, Angelorum oculis aequabuntur. |
4 | Hic autem et ipsis, et universae omnino coelesti creaturae invisibilem naturam dixit esse Creatoris. |
5 | Aut si et hinc fit quaestio, et infertur ulla dubitatio, utrum non simus futuri Angelis potiores; ipsius Domini est hinc aperta sententia, ubi ait de resurrecturis in regnum: Erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). |
6 | Unde idem ipse sanctus Hieronymus alibi sic dicit: Homo igitur Dei faciem videre non potest; Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10). |
7 | Et nunc in speculo videmus, in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando de hominibus in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere, « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu » (II Cor. III, 18); licet faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur (Lib. 1 in Isai. 1). |