monumenta.ch > Augustinus > 6
>>> Augustinus, Epistolae, 148, 2, 7.

Augustinus, Epistolae, 148, 2, 6.

1 Magni quidam viri et in Scripturis sanctis doctissimi, qui plurimum Ecclesiam et bona studia fidelium suis litteris adiuverunt, ubi eis occasio data est, dixerunt invisibilem Deum invisibiliter videri; hoc est per eam naturam quae in nobis quoque invisibilis est, munda scilicet mente vel corde.
2 Beatus Ambrosius de Christo cum ageret, secundum id quod Verbum est, Non enim corporalibus, inquit, sed spiritualibus oculis Iesus videtur.
3 Et paulo post, Non eum viderunt, inquit, Iudaei; obcaecalum enim erat insipien: cor eorum (Lib. I in Luc. 1): hunc ostendens unde videatur.
4 Item cum de sancto Spiritu loqueretur, interposuit verba Domini dicentis: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, qui vobiscum sit in aeternum; Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum (Ioan. XIV, 16, 17).
5 Merito ergo se, inquit, in corpore demonstravit, quoniam in divinitatis substantia non videtur.
6 Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem; sed quia videre non possumus, audiamus.
7 Et paulo post, Audiamus ergo inquit, Patrem; invisibilis enim Pater; sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit unquam (I Ioan. IV, 12): cum ergo Filius sit Deus, in eo utique quod Deus est Filius, non videtur (Lib. 2 in Luc. III, 22).
Augustinus HOME