monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 148, 1, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 148, 1, 5.

1 Ego certe in hac causa quid melius facerem non inveni, quam ut veniam peterem a fratre, qui laesum se litterarum mearum asperitate conquestus est.
2 Faciet et ipse, ut spero, quod sibi imperari novit ab eo qui per Apostolum loquens ait: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13).
3 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii dilectissimi, et ambulate in charitate, sicut et Christus dilexit nos (Eph. V, 1, 2).
4 In hac charitate ambulantes, si quid diligentius possumus, de spirituali corpore quod in resurrectione habebimus, concorditer inquiramus: quia et si quid aliter sapimus, hoc quoque nobis Deus revelabit, si in illo maneamus (Philipp. III, 15, 16).
5 Qui autem manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet: quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 16); sive tanquam eius fons ineffabiliter existendo, sive illam nobis per Spiritum suum largiendo.
6 Si ergo doceri potest quod charitas corporalibus oculis aliquando videbitur; poterit fortassis et Deus: si autem ista nunquam poterit; multo minus ipse fons eius, vel si quid dici excellentius et convenientius de tanta re potest.
Augustinus HOME