monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 148, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 148, 1, 4.

1 Sed paratus sum, si quid de hac re melius novit hic frater, vel ab ipso, vel ab illo a quo didicit, discere.
2 Quod si irridenter dicerem, etiam illud de Deo corporali membrisque per loca divisibili, dicerem paratum me esse discere: quod non dico, quia non irridenter loquor, et talem Deum non esse omnino non ambigo, et ne talis esse crederetur, illam epistolam scripsi.
3 In qua dum essem in admonendo sollicitus, quam nominibus tacitis conscripsi, in corripiendo nimius atque improvidus fui, nec fraternam et episcopalem personam sicut frater et episcopus, quemadmodum fuerat dignum, cogitavi: hoc non defendo, sed reprehendo; hoc non excuso, sed accuso.
4 Ignoscatur, peto; recordetur nostram dilectionem pristinam, et obliviscatur offensionem novam.
5 Faciat certe quod me non fecisse succensuit; habeat lenitatem in danda venia, quam ego non habui in illa epistola conscribenda.
6 Hoc per tuam charitatem rogo, quod praesens praesentem rogare volueram, si eius haberem copiam.
7 Quod cum conatus essem, scribente ad eum viro venerabili, nobisque omnibus honore praeferendo, venire noluit, dolum forsitan in eum, sicut pleraque humana sunt, quantum existimo, suspicatus; a quo me longe abesse, tu illi fac fidem quantum potes, qui praesens facilius potes.
8 Indica ei cum quanto et quam vero dolore de offensione animi eius tecum fuerim collocutus.
9 Noverit quam non eum contemnam, et quantum in illo Deum timeam, et cogitem caput nostrum in cuius corpore fratres sumus.
10 Ad locum in quo habitat, ideo mihi putavi non esse veniendum, ne spectaculum faceremus ridendum alienis, nostris dolendum, nobis pudendum.
11 Per tuam sanctitatem et charitatem totum recte agi potest: ab illo quippe agitur, qui per fidem suam habitat in corde tuo; quem credo quod non spernit in te, cum agnoscit in se.
Augustinus HOME