monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 148, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 148, 1, 3.

1 Porro autem si in tantam sui dissimilitudinem nostra corpora mutabuntur, ut oculos habeant, per quos videatur illa substantia quae non per locorum spatia vel diffunditur vel finitur, alibi habens aliam partem, alibi aliam, in minore loco minorem, in maiore maiorem, sed ubique incorporaliter tota est; longe aliud erunt haec corpora, et non erunt ipsa; nec sola detracta mortalitate atque corruptione et ponderis gravitate aliud erunt, sed in virtutem ipsius mentis quodammodo convertentur, si videre poterunt quomodo tunc menti, nunc autem nec ipsi menti videre concessum est.
2 Si enim mutatis moribus dicimus hominem non esse qui fuit, si denique mutatis aetatibus ipsum corpus dicimus non esse quod fuit: quanto magis ipsum non erit, tanta conversione mutatum, ut non solum immortaliter vivat, verum etiam invisibilem videat?
3 Quapropter si videbunt Deum, non istius corporis oculi videbunt; quia et in hoc non erit ipsum corpus usque in illam vim potentiamque mutatum: et non est contraria ista opinio illis verbis epistolae meae.
4 Si autem hactenus non erit ipsum, quia nunc mortale, tunc immortale; nunc aggravans animam, tunc nullo pondere ad omnem motum erit facillimum: ad videnda vero ea quae locorum spatiis intervallisque cernuntur, si non aliud quam ipsum erit, substantiam incorporalem et ubique totam nullo modo videbit.
5 Sive ergo hoc, sive illud verum sit, secundum utrumque verum est quod istius corporis oculi Deum non videbunt.
6 Aut enim istius erunt, et non videbunt: aut non erunt istius, si videbunt; quoniam tanta commutatione longe alterius corporis erunt.
Augustinus HOME