monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 148, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 148, 1, 2.

1 Caeterum nihil tale de Deo sentiens, sed eum incommutabilem et incorporalem spiritum ubique totum esse credens, si tantam quisquam mutationem huius corporis futuram putat, cum ex animali fuerit spirituale, ut etiam substantiam incorporalem, non locorum intervallis vel spatiis divisibilem, vel etiam membrorum lineamentis ac finibus terminatam, sed ubique totam, per tale corpus videre possimus; volo ut me doceat, si verum sapit: si autem in hoc falsum sentit, longe tolerabilius est corpori aliquid arrogare, quam Deo derogare.
2 Et si vera est ista sententia, non erit contraria verbis meis, quae in illa epistola posui.
3 Istius namque corporis oculos dixi non visuros Deum; hoc intuens, quod istius corporis oculi omnino non possunt cernere nisi corpora quae ab eis aliquo loci intervallo separata sunt: nam si nullum intervallum sit, nec ipsa corpora per eos videmus.
Augustinus HOME