Augustinus, Epistolae, 148, 1, 1.
1 | Sicut praesens rogavi, et nunc commoneo ut fratrem nostrum de quo collocuti sumus, videre et rogare digneris, ut ignoscat mihi si quid durius et asperius in se dictum accepit in ea epistola, quam me modo scripsisse non poenitet, quia dixi istius corporis oculos nec videre Deum, nec esse visuros. |
2 | Causam quippe adiunxi cur hoc dixerim, ne scilicet Deus ipse corporeus esse credatur, et in loci spatio intervalloque visibilis; nihil enim videre aliter istius corporis oculus potest; et ne illud quod dictum est, Facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), sic accipiatur, tanquam membris corporis terminatus sit Deus. |
3 | Ideo me ergo dixisse illud non poenitet, ne de ipso Deo tam impie sentiamus, ut eum non ubique totum, sed per localia spatia divisibilem existimemus: talia quippe his oculis novimus. |