monumenta.ch > Augustinus > 146
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXLVI . Pelagium resalutat, et pro litteris ipsius officiosis gratiam habet.

1 Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri PELAGIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra.
3 Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime, et desideratissime frater.
4 Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis epistola continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum: simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me iam esse arbitraris.
5 Et alia manu: Memor nostri, incolumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater
Augustinus HOME

bnf12205.17