monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 145, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 145, 8.

1 Delectavit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui: et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus (Id. XII, 16); sed propter quosdam qui nimium arrogant humanae voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adiutam: per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem.
2 Non quia hoc audent aperte dicere; sed eorum sententiam, velint, nolint, hoc utique sequitur.
3 Nam utquid nobis dicitur, Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)?
4 utquid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit ut dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. VI, 13); si hoc non impletur ex adiutorio gratiae divinae, sed id totum est in arbitrio voluntatis humanae?
5 Quid plura?
6 Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salvi simus secundum illam salutem de qua dicitur: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores (Id. IX, 12, 13).
7 Orate ergo pro nobis, ut iusti simus; quod quidem homo non potest nisi norit et velit, et erit continuo qui plene voluerit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus sanetur, et adiuvetur ut possit.
Augustinus HOME