2 | Cum ergo nos huius charitatis qua lex verissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias eius exigere, sed orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis suae potari torrente (Psal. XXXV, 9, 10): quo inundati atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 3-5); non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. |