monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 145, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 145, 6.

1 Hinc est quod ille fortissimus iustitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a charitate Christi?
2 tribulatio?
3 an angustia?
4 an persecutio?
5 an fames?
6 an nuditas?
7 an periculum?
8 an gladius?
9 sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22).
10 Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos.
11 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39).
12 Vide quemadmodum non utcumque ait, Quis nos separabit a Christo; sed ostendens unde cohaereamus Christo, Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi?
13 Charitate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus.
14 Deinde, commemoratis eis quae videntur habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut eamdem diceret charitatem Dei quam dixerat Christi.
15 Et quid est, a charitate Christi, nisi a charitate iustitiae?
16 de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31, et Ier. IX, 24).
17 Sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae voluptatis; ita ille iustissimus, qui nec poenarum corporalium terrore revocatur a sanctis operibus luminosissimae charitatis.
Augustinus HOME