Augustinus, Epistolae, 145, 5.
1 | Tantum porro quisque peccatum odit, quantum iustitiam diligit; quod non poterit lege terrente per litteram, sed Spiritu sanante per gratiam. |
2 | Tunc fit quod Apostolus admonet: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra deservire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra deservire iustitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). |
3 | Quid enim est. |
4 | Sicut illud, ita et hoc: nisi, Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque peccati; sic ad iuste vivendum non vos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio charitasque iustitiae? |
5 | Et haec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta iustitia. |
6 | Neque enim frustra praemitteret, Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si iam illi ferre potuissent. |
7 | Plus quippe servitutis debetur iustitiae, quam peccato solent homines exhibere. |
8 | Nam poena corporis etsi non a voluntate, tamen revocat ab opere peccati. |
9 | Nec facile quisquam est qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem, si cruciatus vindictae certum est continuo secuturos. |
10 | Iustitia vero sic amanda est, ut ab eius operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). |