Augustinus, Epistolae, 145, 3.
1 | Lex itaque docendo et iubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non posset. |
2 | Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum largiorem, diffundit Spiritus charitatem, implet charitas legem. Ideo lex paedagogus vocatur (Galat. III, 24), sub cuius minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Ioel. II, 32). |
3 | Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? |
4 | Proinde ne littera sine spiritu occidat, Spiritus vivificans (II Cor. III, 6) credentibus et invocantibus datur; charitas vero Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ut fiat quod idem apostolus dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10). |
5 | Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur (I Tim. I, 8): utitur autem legitime qui intelligens quare sit data, per eius comminationem confugit ad gratiam liberantem. |
6 | Huic gratiae qua iustificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, iustitiae Dei non est subditus (Rom. X, 3): ac per hoc fit ei lex non absolutionis adiutorium, sed vinculum criminis. |
7 | Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem (Id. VII, 13). |
8 | Per mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit. |