monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 145, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 145, 2.

1 Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, Dominus praestiterit, valde nosse cupimus: quoniam si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26); atque ita plerumque contingit, ut dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parva ex parte recreemur, tanquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus.
2 Quamvis etiam cum molestiae in huius vitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt.
3 Mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus, et magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni.
4 Nam cum omnia quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Ioan. II, 16); saepe etiam iis qui talibus spiritualia, invisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia.
5 Quanto enim sunt charitati futura meliora, tanto sunt infirmitati violentiora praesentia.
6 Et utinam ii qui ea videre et gemere noverunt, vincere et evadere mereantur!
7 quod sine Dei gratia nullo modo voluntas implet humana; quae nec libera dicenda est, quamdiu est vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita.
8 A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19): et, Si vos Filius liberaverit, ait ipse Dei Filius, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36).
Augustinus HOME