monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 145, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 145, 1.

1 Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Charitas tua omnia quae apud nos aguntur, addiscere.
2 Scio enim quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim diligaris a nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis familiaritate coniunctos ignorare non posses; simul etiam quia rescriptorum debitor fui.
3 Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.
Augustinus HOME