Augustinus, Epistolae, 144, 3.
1 | Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec iudicem fugiunt. |
2 | Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo iustissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. |
3 | De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praeiudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXVI, 4]; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum, et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio, aut non esse actam. |
4 | Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? |
5 | Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. |
6 | Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. |
7 | Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam iucundiori; verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi ac desiderantissimi fratres. |
8 | De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. |
9 | Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus. |