monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 144, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 144, 2.

1 Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit.
2 Quanquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne idipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino.
3 Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid eiusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest!
4 Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri?
5 Hoc in libro christianae Sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum (Sap. VIII, 21).
6 Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus Gentium pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret.
7 Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis, quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est!
8 Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate.
9 Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis.
Augustinus HOME