1 | De virginitate autem sanctae Mariae, si hoc quod scripsi non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quae mirabiliter in corporibus acciderunt. |
2 | Quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil inveniatur in litteris saecularibus quod et semel factum sit, et tamen creditum non fabulosa vanitate, sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. |
3 | Si enim tale aliquid in illis litteris inveniri negaverit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est. |