monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 143, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 143, 10.

1 Et tamen si assertores eius sententiae qua creduntur animae in suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima positus est, Deus dedit eum, quemadmodum recte dicitur dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud; quae membra utique non extra iam fecerat, et alicubi reposita habebat, quae cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adiungeret; sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur, vel certa ratio unde ista opinio refellatur.
2 Itemque illi qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum, Deus dedit eum, quomodo dictum est, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24).
3 Proinde unum verbum relinquitur, quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit reverti, ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt; quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio.
4 Sed neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut reverti intelligatur ad Deum spiritus creatus, tanquam ad auctorem a quo creatus est, non tanquam ad eum apud quem primitus fuit.
Augustinus HOME