Augustinus, Epistolae, 143, 9.
1 | Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic sententiae congruit quod dictum est, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum. |
2 | Solae ergo reliquae duae opiniones videntur excludi; quia si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non putatur dici debuisse, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat, quasi iam extra fuerit quod dari posset. |
3 | Deinde quod dictum est, revertatur ad Deum, urgent verbo et premunt, dicentes: Quomodo revertetur, ubi nunquam antea fuerit? |
4 | Potius enim dici debuisse asserunt, Et ad Deum vel pergat, vel vadat ad Deum, quam, Revertatur ad Deum, si nunquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. |
5 | Item quomodo animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non tam in promptu est explicare. |
6 | Ac per hoc, ut dixi, duae istae opiniones sub verbis huius testimonii laborant: una, qua putantur singulae quaeque animae in singulis suis corporibus fieri; alia, qua putantur in corpora sponte demergi. |
7 | Duabus autem illis, sive de traduce illius unius veniant, sive antea iam creatae et apud Deum constitutae, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista coaptantur. |