monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 143, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 143, 8.

1 Exempli gratia: diligenter attende quod dicam.
2 Scriptum est prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis, quae fit per mortem istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit; et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7).
3 Sententia huius auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit, omnes caeterae veniant, conetur adstruere; videtur illi suffragari quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intelligitur), ut eo modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius animae quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quae in primo homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est.
4 De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur.
5 Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7), ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret.
Augustinus HOME