Augustinus, Epistolae, 143, 7.
1 | Quaerant ergo alia quae recte reprehendant, non solum in aliis festinantius editis, verum etiam in his ipsis libris meis de Libero Arbitrio. |
2 | Neque enim eos inventuros nego unde mihi beneficium conferant; quoniam si illi, quod iam in multorum manus exierunt, corrigi non possunt, ego certe quoniam vivo adhuc, possum. |
3 | Haec autem verba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quatuor illarum opinioni rationive praescriberem, hi tantum reprehendant, qui reprehendendam putant eamdem ipsam de re tam obscura cunctationem meam: contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione cunctari, cum omnino non dubitem et immortalem esse animam, non ita ut Deus, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16), sed modo quodam sui generis; et eam esse creaturam, non substantiam Creatoris, et si quid aliud de natura eius certissimum teneo. |
4 | Sed quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti, et quidquid illud est nosse cupienti; et doceant, si possunt, vel ostendant, si quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino eloquio crediderunt. |
5 | Si enim ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. |
6 | Rursus si manifestissimae certaeque rationi velut Scripturarum sanctarum obiicitur auctoritas; non intelligit qui hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius obiicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit. |