monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 143, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 143, 6.

1 Sive enim ex illa una omnes animae propagentur, sive singillatim in singulis fiant, sive extra creatae mittantur, sive in corpora sponte mergantur; procul dubio creatura ista rationalis, id est humanae animae natura, in corporibus inferioribus, hoc est terrenis, post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, interim quod constat peccatum primi hominis.
2 Non enim dictum est, Post peccatum suum, aut, Posteaquam peccavit; sed dictum est, Post peccatum: ut quodlibet postea, si fieri posset, discussa ratio declararet, sive peccatum eius, sive peccatum parentis carnis eius, recte dictum intelligeretur quod dictum est, Post peccatum in inferioribus corporibus ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, quia et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), et ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4), et corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15): et quis omnia enarret carnalis infirmitatis incommoda?
3 quae utique non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53), ut absorbeatur mortale a vita.
4 Tunc itaque spirituale corpus reget omni modo pro arbitrio; nunc vero non omni modo, sed sicut leges universitatis sinunt, per quas constitutum est ut corpora orta occidant, et aucta senescant.
5 Nam illius primi hominis anima, ante peccatum etiamsi nondum spirituale corpus, sed animale, tamen pro arbitrio regebat.
6 Post peccatum autem, id est posteaquam peccatum in illa carne commissum esset, ex qua deinceps propagaretur caro peccati, anima rationalis sic est in inferioribus corporibus ordinata, ut non omni modo pro arbitrio regat corpus suum.
7 Quod si nondum acquiescunt in parvulis, qui nulla adhuc peccata propria commiserunt, iam tamen esse carnem peccati, quia et huic sanandae, cum baptizantur, necessaria est medicina, similitudo illa carnis peccati; nec sic istis verbis nostris habent quod succenseant.
8 Constat quippe, nisi fallor, eamdem carnem, etiamsi non vitio, sed natura infirma est, tamen post peccatum coepisse nasci: quia neque ita creatus est Adam, neque aliquem genuit ante peccatum.
Augustinus HOME