monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 143, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 143, 4.

1 Cum ergo, non sicut quidam charissimi mei putant, nulla vel pauca, sed potius plura fortasse quam etiam maledici opinantur verba dixerim, quae mallem revocare, si possem; non mihi Tulliana illa blanditur sententia, qua dictum est, Nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit: sed angit me plane Horatiana sententia, Nescit vox missa reverti.
2 Hinc est quod periculosissimarum quaestionum libros, de Genesi scilicet, et de Trinitate, diutius teneo quam vultis et fertis; ut si non potuerint nisi habere aliqua quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint quam esse possent, si praecipiti festinatione inconsultius ederentur.
3 Vos enim, ut vestrae indicant litterae (nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus meus scripsit Florentius), ideo ut edantur urgetis, quo possint a me, dum in hac carne vivo, defendi, cum vel ab inimicis mordentibus, vel etiam ab amicis parum intelligentibus, fortasse in quibusdam coeperint accusari.
4 Quod utique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari: alioquin non me ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini.
5 Ego autem iudices veros, et veritate severos magis intueor, inter quos et meipsum primitus constituere volo; ut ad illos ea tantum reprehendenda perveniant, quae a me, quamvis sedulo perscrutante, minime videri potuerunt.
Augustinus HOME