Augustinus, Epistolae, 143, 3.
1 | Vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis adversus eos quorum malitia, vel imperitia, vel intelligentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis; frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso iudice superamini. |
2 | Quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. |
3 | Profecto enim non me, sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum, sed quod non sum diligunt. |
4 | Nam in quantum me noverunt, vel de me verum credunt, ego ab eis diligor: in quantum autem mihi tribuunt quod in me non cognoscunt, alium talem qualem me putant, pro me diligunt. |
5 | Romani maximus auctor Tullius eloquii, Nullum unquam verbum, inquit de quodam, quod revocare vellet, emisit. |
6 | Quae quidem laus, quamvis praeclarissima videatur, tamen credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto. |
7 | Nam et illi quos vulgo moriones vocant, quanto magis a sensu communi dissonant, magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum verbum emittunt quod revocare velint; quia dicti mali, vel stulti, vel incommodi poenitere, utique cordatorum est. |
8 | Sed si in bonam partem accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit; hoc potius de hominibus Dei, qui Spiritu sancto acri locuti sunt, quam de illo quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est. |
9 | Ab hac ego excellentia tam longe absum, ut si nullum verbum quod revocare vellem protulero, fatuo sim quam sapienti similior. |
10 | Illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum verbum, non quod revocare vellet, sed quod revocare deberet, emisit. |
11 | Hoc quisquis nondum est assecutus, secundas habeat partes modestiae, quia primas non potuit habere sapientiae: quia non valuit omnia non poenitenda diligenter dixisse, poeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse. |