Augustinus, Epistolae, 143, 2.
1 | Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus attulit, habent quaestionem mihi propositam ex libris non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. |
2 | In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non eius auctoris cuius sensum improbare fas non est, etiam cum, eo non intellecto, hoc inde sentitur quod improbandum est. |
3 | Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. |
4 | Unde si aliquid vel incautius, vel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis qui videre id possunt, merito reprehendatur, verum etiam a meipso, quia et ego saltem postea videre debeo, si proficio; nec mirandum est, nec dolendum: sed potius ignoscendum atque gratulandum; non quia erratum est, sed quia improbatum. |
5 | Nam nimis perverse seipsum amat qui et alios vult errare, ut error suus lateat. |
6 | Quanto enim melius et utilius, ut ubi ipse erravit, alii non errent, quorum admonitu errore careat! |
7 | quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. |
8 | Si enim mihi Deus quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto, colligam atque demonstrem; tunc videbunt homines quam non sim acceptor personae meae. |