monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 143, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 143, 1.

1 Epistolam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum Bonifacium accepi, quaesivi, cum rescriberem, nec inveni.
2 Recolui tamen te in ea quaesisse quomodo invenerint magi Pharaonis, conversa in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent.
3 Quae duobus modis solvi quaestio solet: sive quod marina aqua potuerit offerri; sive, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua erant filii Israel, istae plagae non fiebant.
4 Hoc enim quibusdam Scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non dictum est, quid intelligi debeat.
Augustinus HOME