Augustinus, Epistolae, 142, 4.
1 | Agite fideliter, et hilariter Ecclesiastica officia quae ad vos pertinent, pro gradibus vestris, et ministerium vestrum sinceriter adimplete propter illum Deum, sub quo conservi sumus, et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. |
2 | Unde abundare debent in vobis misericordiae viscera, quia iudicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam (Iacobi II, 13). |
3 | Ac per hoc, et pro illis orate nobiscum qui adhuc contristantur, ut sanetur carnalis animi infirmitas, ex diuturna consuetudine collecta atque contracta. |
4 | Nam quis non intelligat quam bonum sit et iucundum fratres habitare in unum (Psal. CXXXII, 1), si sanas fauces ista iucunditas tangat, unde respuat amaritudinem divisionis meus quae diligit dulcedinem charitatis? |
5 | Potens est autem et misericors Deus, quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos attrahat ad salutem. |
6 | Dominus vos in pace conservet. |