Augustinus, Epistolae, 142, 3.
1 | His atque huiusmodi testimoniis tantae huius domus, quae in tota Scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici eius, ut faterentur contra Ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse confessi sunt, se causam non habere. |
2 | Huic nos communicamus ut coniungi mereamur membris Christi, et compaginem corporis eius fidelissimae charitatis amplectamur affectu. |
3 | Quoniam in Ecclesiae huius unitate quicumque male vixerit, sibi iudicium manducat et bibit, sicut Apostolus dicit (I Cor XI, 29). |
4 | Quicumque autem bene vivit, non ei praeiudicat aliena causa, et aliena persona. |
5 | Sic etiam illi cum de causa Maximiani urgerentur, ore suo coacti sunt confiteri, quia nec causa causae, nec persona personae praeiudicat. |
6 | Solliciti tamen invicem sumus pro nobis, tanquam unius corporis membra; ut quicumque adiuvante homino, ad horreum futurum pertinemus, interim in area simul paleam toleremus, ne propter illam futuro igni destinatam, nos aream dominicam deseramus. |