Augustinus, Epistolae, 142, 2.
1 | Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatur, sed per omnem terram. |
2 | Unde ille psalmus, in cuius titulo legitur, Quando domus aedificabatur post captivitatem, sic incipit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). |
3 | In vetustate quippe veteris hominis, orbem terrae diabolus captivaverat; post hanc captivitatem cum aedificatur domus, renovatio fidelium significatur in homine novo. |
4 | Unde dicit Apostolus, Exuite vos veterem hominem, et induite eum qui secundum Deum creatus est (Eph. IV, 22, 24): et quia hoc per omnem terram fit in unitate catholica; sicut in alio psalmo dictum est, Et super omnem terram gloria tua; sic in isto cum dictum esset, Cantate Domino canticum novum, ut demonstraretur quando domus aedificatur in isto cantico novo, continuo subiunctum est, Cantate Domino, omnis terra. |
5 | Operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur, idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit, Bene nuntiate de die ex die salutare eius; annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius: et paulo post dicit, Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. |
6 | Quae sit haec domus, id est Ecclesia catholica, alio loco dixi. |