Augustinus, Epistolae, 142, 1.
1 | Laetificavit nos vester adventus: sed non vos absentia nostra contristet. |
2 | In illa enim Ecclesia sumus, quae propitio Deo, licet usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni, quod caput eius est ipse Salvator, sicut Apostolus dicit (Eph. V, 23, et Coloss. I, 18). |
3 | De huius autem capitis glorificatione, quae post eius resurrectionem futura fuerat, tanto ante propheta praedixit, Exaltare super coelos, Deus; et quia illo super coelos exaltato, Ecclesia eius omnem terram copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus adiunxit: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12). |
4 | Proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde, sub tam excelso capite, in tam glorioso corpore persistamus, in quo invicem membra sumus. |
5 | Unde etsi remotissimis terris mea longinqua esset absentia, in illo simul essemus, a cuius corporis unitate recedere non debemus. |
6 | Si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur: quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! |
7 | Quanquam etiam in una domo nos esse Veritas ipsa testatur, quoniam sancta Scriptura, quae corpus Christi esse dicit Ecclesiam, ipsa itidem dicit Ecclesiam eamdem esse domum Dei. |