monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 141, 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, 141, 13.

1 Sed quid pluribus litteras oneramus?
2 Si vultis nobis credere, credite; et teneamus pariter unitatem, quam iubet et diligit Deus.
3 Si autem nobis non vultis credere, Gesta ipsa legite, aut vobis ut legantur admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi probate.
4 Si autem nihil horum facere vultis, et manifestissima veritate convictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena vestra, quando vos sero postea poenitebit.
5 Si vero id quod vobis praestitit Deus non contempseritis; et post causam tam diligenter actam, et tam diligenter manifestatam, perversam consuetudinem relinquentes, paci Christi et unitati consenseritis, de vestra correctione gaudebimus: et Sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad iudicium habetis, utilia et salubria vobis erunt cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
6 Haec ad vos scripsimus XVIII cal.
7 iulias, piissimo Honorio Augusto IX cos.
8 ut quando possunt ad quosque vestrum istae litterae pervenirent.
Augustinus HOME